monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 55, 2
In secundo quaesisti loco de beati Apostoli Pauli prima ad Corinthios Epistula, in qua loquitur: 'Omne peccatum quod fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat . Legamus ergo paulo superius, et sic ad haec verba veniamus, ne de extremis partibus, et ut ita dicam, cauda capituli totam sententiam nosse cupiamus. Corpus, inquit, non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Deus autem qui Dominum suscitavit, et nos cum illo suscitabit per virtutem suam. Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis, quia qui coniungit se meretrici, unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carnem unam' 'Qui autem coniungit se Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat' , et reliqua. Sanctus Apostolus contra luxuriam disputans, et in superioribus dicens: 'Escae ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet' , consequenter venit ad fornicationem. Etenim luxuria mater libidinis est, ventremque distentum cibo, et vini potionibus irrigatum, voluptas genitalium sequitur; atque ut alibi dictum est, pro membrorum ordine, ordo vitiorum est. Omne itaque peccatum, verbi gratia furtum, homicidium, rapina, periurium, et caetera his similia, post factum poenitudinem habent: et licet invitet lucrum, tamen mordet conscientia. Voluptas sola ac libido etiam in ipso tempore poenitendi, praeteritos stimulos patitur, et titillationem carnis, et incentiva peccati: ut per haec, quae corrigi cupimus, cogitantes, rursum sit materia delinquendi. Aliter: Caetera peccata forinsecus sunt. Quidquid enim egerimus, in alios agimus: fornicatio non solum conscientiam fornicantis, sed et corpus maculat, ac secundum sententiam Domini, qua ait: 'Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam , etiam ipse cum meretrice unum corpus efficitur; et peccat in corpus suum, dum templum Christi facit corpus esse meretricis. Dicamus et aliter, ne ullam Graecorum sententiam praeterire videamur. Aliud est peccare per corpus, aliud in corpore. Furtum, homicidium, et caetera absque fornicatione peccata, manu administramus extrinsecus: fornicatio sola intrinsecus in corpore nostro exercetur a nobis, non per corpus in alios: et per, praepositio ministerium habet: in, autem in se passionem. Sunt qui ita edisserant, quod secundum Scripturam uxor viri corpus sit, et quicumque fuerit fornicatus, peccet in corpus suum, hoc est in uxorem, dum eam sua fornicatione commaculat, et facit eam non peccantem, sua commixtione peccare.